Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 14: Versus 18

Placet Deo, et probatus est hominibus.Secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus autem habetur hominibus secundum justitiam, et pacem etiam, quia disceptatio discordiam parit, ideo dimissis temerariis judiciis, sectemur quae pacis non discordiae, et quae aedificationis, ut caeteri aedificentur, vel jam aedificati conserventur invicem Judaeus ad gentilem, et gentilis ad Judaeum.
(* Traductions européennes)